De Admirandis, Pag. 140
 
Vanini, De Admirandis

/p. 140/ cum Astronomis a siderum influxionibus

causam accersemus? An animalia in lapidem

transmutata, ut respondet Praeceptor meus

Pomponatius, cui adstipulatur Albertus[9] inquiens:

«Aliquando tempore nostro in Mari Danico, iuxta Civitatem

Lubecensem inventus est magnus arboris ramus,

in quo erat nidus et aves perierant in nido, conversae

in lapides. Erant parum declinantes, quod aliter

esse non potuit, nisi quia procellis vel undis evulsa arbor

tempore quo in ea fuit nidus et aves in aquam

ceciderunt et postea per virtutem loci, in quo iacebant,

in lapidem universa conversa sunt». Et alibi:

«Admirabile – inquit [10] – videtur omnibus quod aliquando

lapides inveniuntur intra et extra habentes

effigies animalium. Extra enim habent lineamenta

et quando franguntur inveniuntur in eis figurae

intestinorum et huius causam dicit Avicenna esse

quod animalia secundum se tota aliquando mutantur

in lapides».

DIALOGUS XXV.

De lapidum vita, alimento et

interitu.

Alex

At vivuntne lapides? I. C. Cardanus

affirmat. Alex. Cur ita? I. C. –

Haec est eius ratio: omne mixtum

nutritur, at omne quod

nutritur vivit, ergo omne mixtum

vivit. Alex. – Proba quidem argumentatio,

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum